Tractatus beati Guillermi

 
 
 

Anno ab incarnatione domini nostri Ihesu Christi millesimo centesimo .lx°.i°., regnante piissimo rege Ludouico, regis illustris Francorum Ludouici filio, regale per uniuersam Galliam processit edictum, ut apud urbem Parisiensem, urbium Galliarum nobilissimam, omnes ecclesiarum prelati cum proceribus uniuersis de regni commoditate celebrarent concilium. Die prefixa ad urbem regiam omnes, qui uocati fuerant, conuenerunt, et de honestate et regni utilitate secretius tractare ceperunt.

Et quoniam maligni semper in peius malignandi studio prouocantur, ad dampnationis sue cumulum, quidam prorumpentes in medium, religionis et honestatis hostes, ut gladium acutum in sanctos dei linguam suam armauerunt. Quid ultra? falsa delatio regales contigit aures, quod uidelicet beatissime uirginis Genouefe caput in ecclesia nostra non esset.



Næste kapitel (2): (uden titel)