Skibbykrøniken, Povl Helgesen

 
 
 

[53]Anno ab orbe reconciliato Millesimo quadragesimo sexto, electus est in regem Danorum Sueno quidam, Chanuto duro ex sorore Estride nepos, a qua etiam cognomentum accepit, repudiato patris sui Wlffonis cognomento, ob maternam pudicitiam ab eodem Wlffone, pretextu legittimi coniugij, maximo dolo stupratam. Vnde non est vulgo dictus ab Wlffone patre, sed ab Estrida matre, Suend Estridsøn. Hic inter multos, quos genuerat filios, duos habuit insigni pietate ac probitate uiros, qui erant maxima patrię ornamenta. Quorum primus dictus Chanutus, martyr dei effectus (quando Ottonie a perfidis Iutis et Pheonibus in caussa pietatis ac religionis interfectus occubuit) gloriosissimus euasit. Secundus uero Ericus, ex reipsa cognomento bonus, solo martyrio Chanuto fratre minor, in ceteris uero pietatis dotibus aut equalis aut etiam maior. Anno autem regni sui octauo Hierosolymam profectus, mortuus est in Cypro, insula toto orbe famatissima, ubi etiam non sine grandi miraculo sepultus est, eadem insula ab illius sepultura defunctorum cadauera continente, que antea continere non poterat. Igitur ex his preclarissimis uiris propagatum est, quicquid regie stirpis nunc reperiatur in his tribus [54] regnis, quod ex subiecta genealogia luce clarius deprehendi potest.



Næste kapitel (2): Knud den Hellige