Lex castrensis sive curie, Sven Aggesøn

 
 
 

PROOEMIUM.

Qvum multa nobis curiosâ indagatione reliquerit Antiquitas; Societatis etiàm militaris utilitati providere studuit: nè vagâ libertate potita effrenis Juventus castrensis, mutuis se contumeliis impunè lacesseret. Hinc potentissimi Daniæ Reges, ut improborum refrænarent audaciam, ab ultimâ memoriâ, Legem promulgandam sanciverunt, quam suo Idiomate Witherlogh nuncuparunt: nobis verò Latino [145]sermone, licet vocabulo minus proprio, Legem Castrensem sive Militarem, vel Legem Curiæ, appellare licebit. Hanc equidem temporis vetustas prorsus antiquasset, utpotè raris admodum huc usque existentibus, qui res superiorum seculorum, quamlibet iliustres, memoriæ literisque commendarent: nisi si totius regni Danici illustris & maximus Antistes Absalon, consvetâ curiositate, circumspectâque ac providâ deliberatione cum nutricio suo, Kanuto Rege, Waldemari Primi, Daniæ Regis filio, maturè habitâ atque institutâ, in exiguum quoddam volumen, velut in matriculam, eam contulisset. Nam quod antiquitate obsoletum esse plerumque decernitur, id ipsum literarum beneficio reparatur. Quum itaque Constitutiones ejusmodi, nostrâ vernaculâ, & quidem succinctâ brevitate, conscriptas repe-[146]rissem: eas in Latinum sermonem transferre conatus sum, haud sanè scientiæ aut ingenii confidentiâ, nevè ut præsumptuosâ quadam arrogantiâ, majori doctrinâ præditis præjudicium facerem: verùm potius ut ampliore dicendi facultate florentibus materiam elegantiori stilo elaborandam præberem. Primò itaque de Legum Castrensium conditoribus dicam: deindè quare et ubinam Leges istas promulgaverint, edocebo.



Næste kapitel (2): CAP. I. DE KANUTO MAGNO, LEGUM CASTRENSIUM, SIVE CURIALIUM, CONDITORE.