Beskrivelse af teksten

Lejrekrøniken

 
 
 

Primo tempore inuadente Daciam Imperatore, in etate Dauid, partes iste: Jucia, Feonia, Sialandia, Møn, Falster, Laland, Scania, non dicebantur Dania uel Dacia, sicut postea docebimus, quia nullo regebantur imperio <proprio>[1] , sed ad regem Suethie habuerunt respectum. Fuit enim in Upsala ciuitate Suethie rex quidam, Ypper nomine, tres filios habens, quorum unus Nori, alter Østen, tercius Dan dicebatur. Quem pater suus misit in has partes, que nunc dicuntur Dacia, ad regendum insulas .IIIIor, scilicet Sialand, Møn, Falster, Laland, que omnes uno uocabulo nuncupabantur Withesleth.

Impetrauit enim Ypper hoc ab intus habitantibus, ut hanc plagam, scilicet Withesleth, fllio suo Dan darent ad sedem regni. Quo facto regnauit Dan in Withesleth tantum, Sialandie ciuitatem construens, Lethram nomine, quam magnis opibus ditauit. Fuit autem Dan rex sedis illius uel regulus per triennium.



Næste kapitel (2): Danmarks navngivelse