Historia Regum Dacie, Sven Aggesøn

 
 
 

[19r] Cum ueterum in codicibus contemplatione numerosa priscorum gesta stilo conscripta elegantissimo crebro perspicabar, diurnis suspiraui gemitibus, nostrorum regum seu principum immanissima gesta eterno deputari silentio. Quippe cum et illi inferiores non extiterint meritis et virtutum experiencia, pari preconio non extiterunt eorum commendate excellencie. Verum crebrescentibus malis huius in mundi senio, quantumlibet diligenti intentione commendabilia memorie quis conatur [19v] commendare, detractationis tamen neuticam declinabit dispendium. Diu itaque mens mihi fluebat in biuio, vtrumnam, notam non declinans arrogantie, stilo licet illepido regum genealogias regnorumque successiones sub compendio memorie commendarem, aut sub silentio cuncta preterirem. Satius tamen autumabam posteris nostris, qui et viuacis ingenij armabuntur acumine et doctrine floride copia fecundi erunt, preuius negligentie densitates penetrare, licet presumptionis dispendium non declinauerim, quam illustrium gesta principum negligentie obfuscentur caligine. Sed, vt ait Martianus, »ne incomperta falsitatem admiscere [20r] videatur assertio«, et ne fabulose videar historiam enarrare, quantum ab annosis et veteribus certa valui inquisitione percunctari, compendiose perstringam. Et quia non omnium regum par claruit victoria, nec simili exultabant triumpho, cum et regni titulo a se non ambigue discreparent, quorum insignia gesta luce clarius sum perspicatus, eos ad memoriam conabor reuocare, illorum gestis modicam impendens operam, quos fama gloriosa circumuolans preterit. Nam prout agrestum, ita et principum natura communis est omnium, vt hunc virtutum stimulet titulus, illum desidie denigret cupiditas, hic generositatis titulos satagat propagare, ille gloriose laudis diminutionem [20v] floccipendat. Illum igitur <nunc>[1] nostra retexat oratio, quem priscorum annositas iugi primum commendauit memorie.



Næste afsnit (2): Cap. I: Fra Skjold til Frode hin Frøkne