Genealogia regum Datie, Sven Aggesøn

 
 
 

SVENONIS AGGONIS F. Genealogia Regum Datie

[51v] Priscorum gesta principum regumque, licet inmanissima iugique digna memoria, eo quod certe traditioni <nemodum>[1] curam impenderit, obliuionis <sensim>[2] caligantur fuligine, et obsoleta in negligentie illabuntur laberintum. Attamen, ne de cetero certa regum regnorumque successio citra traditionem depereat, singulorum nomina <regum>[3] regnorumque tantum successiones studebo enodare, vt successores nostri melliti gutturis orisque aurei studeant eructare, quali quisque claruerit triumpho, et singulorum gesta stili perornent elegantia.



Næste kapitel (2): ed. Stephanius